MACTATIO

MACTATIO
MACTATIO
Agni Paschalis, toti Israelis coetui imperatur, Exodi c. 12. v. 6. Et mactabunt eum omnis congregatio Synagogae Israelis. Proin v. 21. omnibus dicit Moses, Mactate Pascha: non solum, quia tum temporis quisque paterfamiliâs aut quilibet primogenitus in familia sun erat Sacerdos; sed et, quia mactatio tam ad populum, quam ad Sacerdotem pertinebat, uti probat Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. p. 575. 576. Et quidem mactatio legitima, Hebraice sechita, ut Hebraeorum Magistri tradunt, acutissimô cultrô fiebat, per animalis iugulum ductô et reductô. Sed nechira, mactatio illegitima erat, quâ nares discindebantur, qualique usus est Balak Rex Moabitarum: Ita quidem Magistri. Bochart. vero, partem pectoris superiorem, quae Graecis ςτῆθος, Arabibus dici nachar, docens; verbum nachara, esse mactare, cultrô non in nasum, sed in summum pectus adactô prope iugulum, ostendit. Quod verbum, inquit, Arabibus notissimum etiam Chaldaei usurpant, cum de victimae mactatione agitur, in infidelium sacrificiis, in quorum numero erat Balak. Vide eum ubi supra c. 50. p. 586. Ceterum quid proprie Mactare, docet Stewechius, Solebant, aiens, hostiae molâ salsâ tangi, actum immolatae dici. cum vero ictae essent et aliquid ex illis in aram datum, mactatae dicebantur per laudationem et boni ominis significationem, et cum illis mola salsa imponebatur, dici solebat, Macte esto, ex Varrone, Electis Arnobianis l. ult. Eandem in rem Servius ad Aen. l. 9. v. 641. Quoties aut tus aut. vinum super victimam fundebatur, dicebant: mactus est taurus vinô vel ture, h. e. cumulata est hostia, et magis aucta. Vide Iac. Cuiacium Observation. l. 2. c. 12. B. Brissonium de Formulis l. 1. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Mactation — Mac*ta tion, n. [L. mactatio, fr. macture to slay, sacrifice.] The act of killing a victim for sacrifice. [Obs.] [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • D. W. Robertson, Jr. — External images Photo of D.W. Robertson, Jr. from Princeton Alumni Weekly October 21 1998 Durant Waite Robertson, Jr., (Washington, D …   Wikipedia

  • Towneley Cycle — (Wakefield Cycle)    One of four surviving manuscripts containing collections of MYSTERY PLAYS short plays or “pageants” relating the salvation history of humankind from the Creation of the world through Doomsday is the late 15th century… …   Encyclopedia of medieval literature

  • AMPHITHEATRUM — Latine Visorium, quod commodissime populus ad ludicra convocatus inde spectare poslet, circulari formâ integrâ construebatur, aut ovali et oblongâ, ut in cogladiatorii ludi et conclusarum ferarum venationes exhiberentur. Vide Cassiodorum, l. 3.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BIBENDI ritus — apud Romanos hic fuit: Inomni convivio, cum paulo hilarius seinvitare vellent, hunc observavêre morem, ut a summo biberent ad imum: item ut Divo alicui libatent, hoc est, ex patera leviter vini aliquid defunderent, vel in mensam, vel in terram… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOSTIA, ab HOSTIBUS — Ovid. Fast. l. 1. v. 340. Hostibus a domitis Hostia nomen habet. Immolabatur enim animal aut pro victoria impetrata, aut impetranda contra hostes; Festo ab hostire, i. e. ferire: Aliis a Gr. voce θυςία, literis transpositis, et θ. in τ. verso.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBAMEN — inter tria Sacrificiorum genera memoratur Exodi c. 29. v. 40. et Num. c. 15. v. 3 4. et 5. Nempe vel pecudes, vel fruges, vel olei ac vini liquores Deo offerebautur: quorum illae ad aram mactabantur, istae sacro ritu templo inferebantur, parsque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASCHALIS Agnus — nomine Pascha (quod proprie transitum Angeli occisoris notat) veit Exod. c. 12. v. 11. Comedetis tam cum festinatione, Pascha est Iehovae. Et vers. 21. Accipite vobis parvam pecudem perfamilias vestras, dein iugulate ipsum Pascha. 2. Chron. c. 35 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRIFICIUM — Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew Graecis δῶρον et θυςία, quae coniunguntur Psalmo 40. v. 6. erat in V. Test. oblatio religiosa, quâ Sacerdotis ministeriô res aliqua Deo sacrificabatur et sollenni ritu destruebatur, in symbolum cultus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • mattazione — /mat:a tsjone/ s.f. [dal lat. tardo mactatio onis, der. di mactare uccidere ]. [uccisione degli animali destinati all alimentazione] ▶◀ macellazione, macello. ‖ abbattimento …   Enciclopedia Italiana

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”